Perotti, N., Vitelli, C., & Manuzio, A. (1499). Cornucopiae, siue linguae Latinae commentarii ubi quam plurima loca, quae in aliis ante impressis, incorrecta leguntur emendata sunt. Multa praeterea, quae in iis, etiam, quos ex archetypo excriptos habuimus, mendosa erant, emaculauimus. Graecum, quod ita inuersum, ac deprauatum erat, ut ne legi quidem posset, in suum locum & candorem restitutum est. Index copiosissimus, & nouo ordine, quo facillime quodcun[que] [quae]ritur uocabulum, inueniri potest. Notatae. n. sunt totius operis singulae semipaginae, ac singuli semipaginarum omnium uersus, arithmeticis numeris. Et quod operae pretium est, margine expedito & uacuo, ut possit, siquid libuerit, in margine, ut fieri a doctis assolet, annotari. Eiusdem Sypontini libellus, quo Plinii epistola, ad Titum Vespasianu[m] corrigitur, cum graeco, quod in aliis non habetur. Cornelii Vitellii in eum ipsum libellum Sypontini annotationes. Hoc inueniendorum uocabulorum ordine, a nobis nuper inuento, no[n] licet cui[quam] in Dominio ill. .S. .V. Hoslinguae latinae commentarios impune imprimere.. In aedibus Aldi.